라틴어 문장 검색

ne naturales quidem multa desiderant, propterea quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et parabilis et terminatas habet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 58:4)
Sapientem locupletat ipsa natura, cuius divitias Epicurus parabiles esse docuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 117:2)
naturales divitias dixit parabiles esse, quod parvo esset natura contenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:1)
divitias enim naturae esse parabiles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 93:3)
namque parabilem amo Venerem facilemque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:32)
Denique omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, clarum acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus asstricto superauerant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장2)
parabile est, quod natura desiderat, et adpositum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:7)
Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non magno parabiles fugere dementiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 5:1)
gratuita et opera levi parabilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 18:6)
placet cibus, quem nec parent familiae nec spectent, non ante multos imperatus dies nec multorum manibus ministratus, sed parabilis facilisque, nihil habens arcessiti pretiosive, ubilibet non defuturus, nec patrimonio nec corpori gravis, non rediturus qua intraverit;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 7:1)
sed protinus capto qui fuerat ipsius factionis fomes incentor antesignanus ceterisque complicibus oppressis seorsumque discussis criminis veritatem de pectoribus invitis tormentorum terror extraxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 12:3)
Erat enim haec ipsa hora cum aliis nonnullis Christi ancellis in extremis monasterii locis seorsum posita, ubi nuper uenientes ad conuersationem feminae solebant probari, donec regulariter institutae in societatem congregationis susciperentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 4:9)
lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, dilectu habito validi exercitus profecti in Algidum convenere, ibique seorsum Aequi, seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam unquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 277:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION